- ANAS
- I.ANASHispaniae fluv. Straboni, Ana Ptol. Hispanis, Rio Guadiana dicitur, ab Arabibus receptô vocabulo, quibus Guad fluvium designat. Hic ex montanis de Consuegra ortus, per Meridam et Badaios, labitur, et im confiniis Algarbiae et Andalusiae in mare se exonerat. Prope Medellinum terrâ conditur, et post 6. milliaria apud Argamasillam iterum emergit. Hinc Hispani inter tria sua memorabilia hoc reponentes, pontem se habere iactant, supet quo 10000. ovium pascantur. Vide Plin. l. 3. c. 6. et l. 4. c. 22. Pomp. Melam, l. 2. c. 6. l. 3. c. 1. etc. sic Bochartus, in Chanaan. l. 1. c. 35. Anas, inquit, inter Tagum et Baerim medius Lusitaniam a Baetica dividit. Gap desc: Hebrew ana autem Sytis est ovis. Inde dici potuisse videbitur Ans fluv. propter ovium frequentia pascua in utroque litore. Maxime, cum Baeticae oves, quam Anas ab Aquilone, et Occasu alluit, sint vellere notabiles, testante Plin. l. 8. c. 48. itemque Martiale diversis locis. Sed Anas, ut quidem reor, Punice Hands dictus est. Significatio vocis ex Arabica lingua petenda, quâ hanasa verbum est, et significat se subducere, se proripere, et occultare. Arabes de Diabolo usurpant, qui, cum quis orat, hanasa, i. e. ita se subducit, ut, finitâ oratione, statim regrediatur. Proinde ab iisdem Daemon ipse hans vocatur. Et eodem pertinet quod hunuso lungiumi sunt siderum occasus, qui non aliter occidunt, quam in spem ortûs secuturi. Itaque etiam Hanas appellari potuit amnis, qui in terram ita se condit, ut ex ea rursus emergat. Plin. l. 3. c. 11. Ortus bic Laminitanô agrô citerioris Hispanioe, et modo se in stagna fundens, modo in angustias resorbens, aut in totum cuniculis condens, et saepius nasci gandens, in Atlanticum Oceanum effunditur. Nic. Lioydius. Secandum Auctorem Anonymum Hist. Orbis terr. Geogr. et Civ. oritur in agro Laminitano, latitud. 39. fluensque inter nrbem, Cividad Royal, Calatravam, Meridam, Badaios, Olivencam, egreditur ad castrum Alcotim, et in tres sinuatur portus: Ipsum ad Palatium Regium, Palatio des Rey, terrae visceribus se condere, et post 20 milliaria, ad Metallinum. Metellin, iterum erumpere pascereque in planitie, quam subluit, plurim pccora, res communiter nota est. Cum tria maxime memorabilia Hispaniae Auctorum nonnulli prodant, Pontem, cui aqua superfluat. Civitatem igni circumdatam et Pontem, in quo decem milia pecorum pascantur; per primum Aquae ductum Segoviae, pr secundum Madritum, cuius muri ex silicibus constant et per tertium, conditorum hoc Anae fluvii intelligunt. Sed monet Ortelius, id vulgi opinione potius, quam rei veritate, constare, idque se accepisse ab oculato reste Georgio ab Austria Praeponsiro Harlebecensi; ad iab, 16. Theatri Orbis Terr. Interim et Furnerius, caerera satis accuratus, eandem rem tradere continuavit, l. 7. c. 14. et Ricciolus l. 10. c. 7. neque rem impossibilem esse facile conceder, qui Maris Mediterranei et Maris Caspii ductus subterraneos, Iordanis item ac Lacus Asphaltits conditionem expenderit. Alia exempla, vide apud Athanasium Kircherum Mund. subterr. l. 2. c. 3. sub fin.II.ANASSiciliae fluv. apud Livium l. 24. quem Anatin vocat.III.ANASUrbes duae Arabiae desertae. Una ad Euphratem, altera ad fluv. de Lastan. Texeira itin. c. 8. Du Val.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.